Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.31.5 Cic. Fam. 10.32.1 (English) >>Cic. Fam. 10.32.5

Scr. Cordubae vi Id. Iun. a. 711 (43). C. ASINIVS POLLIO CICERONI 10.32.1 Balbus quaestor magna numerata pecunia, magno pondere auri, maiore argenti coacto de publicis exactionibus, ne stipendio quidem militibus reddito duxit se a Gadibus et triduum tempestate retentus ad Calpem K. Iun. traiecit sese m regnum Bogudis plane bene peculiatus. his rumoribus utrum Gadis referatur an Romam (ad singulos enim .nuntios turpissime consilia mutat) nondum scio. 10.32.2 sed praeter furta et rapinas et virgis caesos socios haec quoque fecit, ut ipse gloriari solet, eadem quae Q. Caesar : ludis, quos Gadibus fecit, Herennium Gallum histrionem summo ludorum die anulo aureo donatum in xiiii sessum deduxit (tot enim fecerat ordines equestris loci); quattuorviratum sibi prorogavit; comitia bienni biduo habuit, hoc est renuntiavit quos ei visum est ; exsules reduxit non horum temporum sed illorum quibus a seditiosis senatus trucidatus aut expulsus est Sex. Varo procos. 10.32.3 illa vero iam ne Caesaris quidem exemplo, quod ludis praetextam de suo itinere ad L. Lentulum procos. sollicitandum posuit, et quidem cum ageretur, flevit memoria rerum gestarum commotus ; gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorare sese nolebat et ad populum confugerat, primum Gallos equites immisit in populum (coniecti enim lapides sunt in eum, cum abriperetur Fadius), deinde abstractum defodit in ludo et vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti : 'C. R. natus sum' responderet : 'abi nunc, populi fidem implora'; bestiis vero civis Romanos, in iis circulatorem quendam auctionum, notissimum hominem Hispali, quia deformis erat, obiecit. Cum huiusce modi portento res mihi fuit.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.31.5 Cic. Fam. 10.32.1 (English) >>Cic. Fam. 10.32.5

Powered by PhiloLogic